Chapter 41
- Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
- de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et pascebantur in locis palustribus.
- Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
- devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao
- rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae.
- Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur
- devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium!
- Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
- Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: “ Confiteor peccatum meum.
- Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum,
- ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
- Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus, cui narrantes somnia
- audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo ”.
- Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei.
- Cui ille ait: “ Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere ”.
- Respondit Ioseph: “ Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! ”.
- Narravit ergo pharao, quod viderat: “ Putabam me stare super ripam fluminis
- et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
- Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
- quae, devoratis et consumptis prioribus,
- nullum saturitatis dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
- vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
- Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula;
- quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ”.
- Respondit Ioseph: “ Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni.
- Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt.
- Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis,
- qui hoc ordine complebuntur:
- ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti;
- quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram,
- et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
- Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
- Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti
- constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
- qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus;
- et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia ”.
- Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius.
- Locutusque est ad eos: “ Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? ”.
- Dixit ergo ad Ioseph: “ Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
- Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ”.
- Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “ Ecce, constitui te super universam terram Aegypti ”.
- Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit.
- Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “ Abrech! ”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
- Dixit quoque rex ad Ioseph: “ Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti ”.
- Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti
- triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti.
- Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti
- condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu.
- Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
- Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
- Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: “ Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei ”.
- Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: “ Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae ”.
- Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto,
- coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.
- Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “ Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ”.
- Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames.
- Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.
| Previous Chapter| Next Chapter |
| --- | --- |